- NISAEI Equi
- NISAEI Equiolim illustres, in Mediae campo, Nisaeo, qui proceri admodum erant corporis. Herodot. in Polybymn. Ἔςι πεδίον μέγα τῆς Μηδικῆς, τῷ ὄνομά ἐςι Νίσαιον᾿ τοὺς ὦν δὴ ἵππους τοὺς μεγάλους φέρει τὸ πεδίον τοῦτο. Mediae campus est magnus, Nisaeus nomine: magnos porro equos fert campus ille. Proin idem in Thaelia, asserit Indica animalia coeteris esse maiora, πἄρος τῶ ἵππων, exceptis equis, qui in Media maiores. Unde Reges iis usos fuisse, Strabo ait l. 11. Τοὺς δὲ Νισαίους ἵππους, οἷς ἐχρῶντο οἱ βασιλεῖς, ἀρἐςοις οὖσι καὶ μεγίςοις. Praeter magnitudinem namque summa iis vis. Ammianus, ubi de Media l. 23. Sunt apud eos prata virentia, fetus equorum nobilium, quibus --- ineuntes proelia viri suminâ vi vehi exsultantes solent, quos Nisaeos appellant. Etiam celeritas insignis; Suidas: Νίσαιον, τόπος Περσίδος, ἕνθα ἵπποι ὤκιςοι γίνονται, Νισαῖοι λεγόμενοι, Nisaeum, locus Persuiis, ubi equi sunt velocissimi, Nisaei dicti, Unde est, quod camelos, dromadas videlicet, esse pernicissimos, eôargumentô probat Philosophus Histor. Animal. l. 9. c. 50. quod θέουσι αθ῀ττον τῶν Νισαίων ἵππωνπολὺ, Nisaeis etiam equis multo citus currunt. Sed et decorem fuisse eximium, colligas ex Synesio Ep. 40. ad Uranium, ubi, postquam multis laudavit equum apprime anatura factum, ad omnem dotem equo congruam, unum excipit, quod, Νισαίων ἵππων ἰδεῖν ἐςιν ἀειδεςέρος, Nisaeis êquis specie sit deformior. Describit autem formam eorum hisce, Oppianus Cynegeticam. l. 1.Κάλλει δ᾿ εν πάντεςςι πέλει πανυπείροχος ἵππος Νιςςαῖος, τὸν ἄγουσιν ἐρικτέανοι βασιλῆες,Καλὸς ἰδεῖν, ἀταλός τε φέρειν ἐυπειθέϊ δεσμῷ,Βαιὸς μὲν κεφαλὴν, πολλὸς δὲ βαθύτριχα δειρὴν,Κυδιόων ἑκάτερθε μελιχρύσοισιν ἐθείραις.Quem tumidi Reges equitant, longê omnibus anteit,Nisaeae telluris equus, sua gratia formae est,Et gressus faciles, cedentiaque ora lupatis,Argutum caput, atque iubae per colla profusaeLuxuriant utrinque, auri fulgore micantes.Nempe flavi plerumque erant hi equi: quin apud Suidam, in Ἵππος Νισαῖος, Grammatici Nisaeas equas asserunt, εἶναι ξανθὰς πάσας, omnes esse flavas. Proinde Polemon ibidem arguitur, quod Nisaeum equum album vocaverit. Praeter Polemonem tamen, Philostratus etiam, Apollonii sui l. 1. memorat λευκὸν ἵππον τῶ σφόδρα Νισαῖον, Nisaeum equum maxime candidum. Et in Rhodogynae Icone, apud eundem appicta est ei, inquit, Nisaea equa nigra, cui, ad candida crura, nivea sunt pectora etc. Haber autem Nicsaeus campus nomen, a Nisa vel Nesa (nam Νήσαιον scribunt Phlegon. Arrian. Steph. et Hesych.) quod Chaldaeum est netsa, vel netsia, et locum depressum ac in declive vergentem denotat. Cum enim Media celsa pleraque esset et frigida, beata admodum pars, quae sub Caspiis portis, ut quae esset in loco depresso et concavo, uti habet Strabo. Idem situs prati suit Hippoboti, in quo equi Nisaei pascebantur. At aliis is ipse locus vocari traditur Catastegona vel Catastigona. Hesych. Μεταξὺ τῆς Σουσιανῆς, καὶ τῆς Βακτριανῆς, τόπος ἐςὶ Καταςήγωνα, ὅπερ Ἑλλάδι γλώςςῃ Νῆσος. Ἐυταῦθα ἵπποι διάφοροι γίνονται, Inter Susianam et Bactrianam locus est Catastegona, qui Graece Nesos dicitur. Ibi sunt praestantes equi. Ita etiam Phlegontis Scholiastes et Phavorinus. Catastigona autem hodie diceretur Kotisthan, i. e. herbae Medicae regio, quâ locum hunc abundâsse, quâque locorum incolas equos, suos saginâsse, diserte testatur iam laudatus Strabo, Τὴν βοτάνην δὲ, τὴν μάλιςα τρέφουσαν τοὺς ἵππους, ἀπὸ τοῦ πλεονάζειν ενταῦθα, ἰδίως Μηδικην καλοῦμεν Herbam, quae maxime equos alit, ex eo quod ibi abundat, proprie Medicam appellamus. Quam late porro patuerit Nisaeus campus, nemo tradit: At latissime patuisse oportet, si de illo vera sunt haec Diodori, Ἐν ᾗ ῾χώρᾁ τὸ παλαιὸν ἔφασαν ἑκκαίδεκα μυριάδας ἵππων γεγονέναι φορβάδων κατὰ δὲ τὴν Ἀλεξάνδρου παρουσίαν ἕξ μόναι μυριάδες ἠριθμήθησαν, In quo loco fuisse olim aiunt equorum armentalium centum et sexagmta milia; sed, cum Alexandereo se contulit, non nisi sexaginta milia numerata sunt. Strabonis tamen aevô non pascebantur ibi Persarum Regibus, supra equarum quinque myriades. De vero situ tam celebris Hippoboti, Geographi hodieque certant. In Perside collocatur a plerisque, Strabo prope Caspias portas ponit in via, quâ venitur e Perside et Babylonia: unde in Phaleg suo colligit Bochartus l. 2. c. 14. hunc esse campum magnum, quem describit liber Iudithae c. 1. v. 6. εν τοῖς ὁρίοις, in finibus Ragau; e qua Mediae urbe Alexandrum unâ die ad Caspias portas venisse, cum Darium magnis itineribus insequeretur, scribit Arrian. l. 3. Et spatium interiectum est stadiorum 500. vel ut alii legunt 800. i. e. LXII. vel C. passuum mill. eidem Strab. II quo interstitio potuit esse campus Nisaeus etc Idem tamen Bochartus re perpensâ accuratius, inter Susa et Ecbatana, in ea parte Mediae, quae Susianae est confinis, eum collocat, ex Diodoro et Artiano; quam in rem nihil illustrius afferri posse ait, quam iter Alexandri, quem, euntem Susis Ecbatana, Diodor. narrat ibi trivisse mensem integrum et cquarum reperisse sexapinta milia, atque inde profectum septimâ die venisse Ecbatana: neque his dissimilia ab Arriano traduntur. Sed nec dissentit Strabo, qui hoc partum Hippobotum aperte distinguit a parte Mediae ἱπποβότῳ, quae est sub Caspiis portis. Hesychium aliosque quod attinet, a quibus campus ille describitur, μεταξὺ τῆς Σουσιανῆς καὶ τῆς Βακτριανῆς, omnino id sumptum est ex Alexandri historia, et pro τῆς Βακτριανῆς, reponendum τῶ Ἐκβατάνων. Neque mirum, eundem campum alios Mediae, alios Persidi assignare, cum sit in utriusque consiniis, nempe in ea Mediae, quae Susianam attingit, parte: Susiana autem in Strabone pars est Persidis. At Ptolomaei Nisaea urbs in Margiana, et in Aria Nisaei populi, cum Nisaeo hoc campo Hippoboto commune nihil habent: quem si alii Armeniae et Parthiae adscripsêre, Plin. l. 6. c. 25. et Isidor. Characenus, factum id, quia et in Armenia et Partbia nobiles equi fuêre et Nisaeis similes etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.